Hľadaný výraz: Mt 25,14-30, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
14 Sicut enim homo peregre proficiscens vocavit servos suos et tradidit illis bona sua. 15 Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem, et profectus est. Statim 16 abiit, qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis et lucratus est alia quinque; 17 similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo. 18 Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terra et abscondit pecuniam domini sui. 19 Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum et ponit rationem cum eis. 20 Et accedens, qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta dicens: “Domine, quinque talenta tradidisti mihi; ecce alia quinque superlucratus sum”. 21 Ait illi dominus eius: “Euge, serve bone et fidelis. Super pauca fuisti fidelis; supra multa te constituam: intra in gaudium domini tui”. 22 Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait: “Domine, duo talenta tradidisti mihi; ecce alia duo lucratus sum”. 23 Ait illi dominus eius: “Euge, serve bone et fidelis. Super pauca fuisti fidelis; supra multa te constituam: intra in gaudium domini tui”. 24 Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait: “Domine, novi te quia homo durus es: metis, ubi non seminasti, et congregas, ubi non sparsisti; 25 et timens abii et abscondi talentum tuum in terra. Ecce habes, quod tuum est”. 26 Respondens autem dominus eius dixit ei: “Serve male et piger! Sciebas quia meto, ubi non seminavi, et congrego, ubi non sparsi? 27 Oportuit ergo te mittere pecuniam meam nummulariis, et veniens ego recepissem, quod meum est cum usura. 28 Tollite itaque ab eo talentum et date ei, qui habet decem talenta: 29 omni enim habenti dabitur, et abundabit; ei autem, qui non habet, et quod habet, auferetur ab eo. 30 Et inutilem servum eicite in tenebras exteriores: illic erit fletus et stridor dentium”.

1

mail   print   facebook   twitter